Page 13 - Officiolo
P. 13

quod solus e sinu Patris
                          mundi salus adveneris.

                          Hunc astra, tellus, aequora,
                          hunc omne quod caelo subest,
                          salutis auctorem novae,
                          novo salutat cantico.

                          Et nos, beata quos sacri
                          rigavit unda sanguinis,
                          natalis ob diem tui,
                          hymni tributum solvimus.

                          Jesu, tibi sit gloria,
                          qui natus es de Virgine,
                          cum Patre et almo Spiritu,
                          in sempiterna saecula. Amen


         Antiphona:
               Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.

                                         PSALMUS  86

         Fundamenta eius in montibus sanctis; *
               diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

         Gloriosa dicta sunt de te, * civitas Dei.

         Memor ero Rahab et Babylonis, * scientium me.

         Ecce alienigenae et Tyrus, et populus Aethiopum, *
               hi fuerunt illic.

         Numquid Sion dicet: homo, et homo natus est in ea: *
               et ipse fundavit eam Altissimus.

         Dominus narrabit in Scripturis populorum, et principum *
               horum, qui fuerunt in ea.

         Sicut laetantium omnium * abitatio est in te.

         Gloria Patri et Filio, * et Spiritui Sancto,
   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18