Page 87 - Officiolo
P. 87
Responsorium:
A. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui,
prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Et convenerunt
multitudo dicentium, alleluja!
R. Loquebantur variis linquis Apostoli magnalia Dei:
Et convenerunt multitudo dicentium, alleluja!
SECUNDA LECTIO (Act. 2,6-11)
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adiuvare dignetur.
A. Amen.
Facta autem hac voce, convenit multitudo et mente con-
fusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos lo-
quentes. Stupebant autem omnes, et mirabantur dicentes:
«Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt, et quomo-
do nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati su-
mus? Parthi et Medi et Aelamitae: Judei quoque, et proselyti
Cretes et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis mag-
nalia Dei». Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.
Responsorium:
V. Loquebantur variis linguis Apostoli magnalia Dei, prout
Spiritus Sanctus dabat eloqui illis, alleluja, alleluja!
R. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui,
prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis, alleluja, alleluja!
V. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
R. Alleluja, alleluja!